Gesta Roderici Campidocti vel Historia Roderici
I came across this manuscript copy of the Gesta Roderici Campidocti while I was conducting research at the Biblioteca Colombina and Capitular in Sevilla, Spain in winter 2018. What follows is my transcription of the Gesta, identified previously as ms. C, part of a longer sixteenth-century manuscript catalogued as 59-4-25.
The transcription identifies significant variants vis-à-vis ms. S, of which it is a copy. Omissions are placed within parenthesis while additions are indicated within square brackets.
Incipiunt gesta Roderici Campidocti
- Quoniam rerum temporalium gesta immensa annorum volubilitate prætereuntia, visu sub notificationis speculo denotentur, obliuioni proculdubio traduntur, idcirco et [fol. 1v] Roderici Didaci noblilissimi viri ac belatoris prosapiam et bella ab eodem viriliter acta sub scripti luce contineri atque habere decreuimus.
- Stirpitis ergo eius origo hæc esse videtur: Flainus autem Ca(lu)[in]us multos genuit filios de eorum numero fuit Ferdinandus Flainet et Bermudus Flainet. Bermudus autem Flainet genuit Rodericum Bermudez. Flainus autem Fernandet genuit Nunnum Flaynz. Rodericus autem Bermudez genuit Ferdinandus Roderici. Ferdinandus autem Roderici genuit Petrum Ferdinandez et unam filiam nomine Eilo. Nunnus autem Flainez accepit istam Eilo in uxorem et genuit ex ea Flanium Nunnez. Flanius autem genuit Didacum Flainez. Didacus autem Flainez genuit Rodericum Didaci Campidoctum ex filia Roderici Aluari qui fuit frater Nunni Aluari qui tenuit castrum Amaye et plurimas alias regionum prouintias. Rodericus autem Aluarez tenuit castrum Lunæ et prouinitas de Monte Gogon et Muratellum et Celorigo et Corel et multas vilas in planitia. Uxor autem eius fuit domina Teresia soror Nunni Flainet de Relias.
- Didacus autem Flainet pater Roderici Didaci Campidocti magna et robusta virtute tullit Nauarris castrum quod dicitur Oberina et Iuber et Illam Petram. Pugnauit autem cum supra dictis Nauarris in campo et deuicit eos. Habito super eos semel triumpho nunquam vlterius contra eum potuerunt præualere. Eo autem mortuo Rodericus Didaci eiusdem filius successit in paternalis iuris sorte.
- Hunc autem Rodericum Dida Santius rex tocius Castellæ et dominator Hyspaniæ diligenter nutriuit et [fol. 2r] cingulum militiæ eidem cinxit. Quandoquidem Santius rex ad Cesaraugusta perrexit et cum rege Ranimiro Aragonensi in Grados pugnauit ibique cum deuicit atque occidit, tunc Roderici Didaci Santius rex secum duxit illumque in exercito suo et in suo triumpho presentem habuit. Post habitum vero huiusmodi triumphum, Santius rex reuersus est ad Castellam.
- Rex autem Santius adeo diligebat Rodericum Dadaci multa dilectione et nimio amore, quod constituit eum principem super omnem militiam suam. Rodericus igitur creuit et factus est uir bellator fortissimus et Campidoctos in aula regeis Santij. In omnibus autem bellis, quæ Santius rex fecit cum Aldefonso rege in Plantata et in Vulpeiera et deuicit eum, tunc Rodericus Didaci tenuit regale signum regis Santij et preualuit et meliorauit se in omnibus militibus regis exercitus.
Cum vero rex Santius Zemoram obsederit, tunc fortunæ casu Rodericus Didaci solus pugnauit cum .xv. militibus ex aduersa parte contra eum pugnantibus, .vij. autem ex his erant loricati, quorum vnum interfecit, duos (uero) vulnerauit et in terram prostrauit omnesque alios robusto animo fugauit.
Postea namque cum Eximio Garcez vno de melioribus Palnplonæ et deuicit eum. Pugnauit quoque pari sorte cum quodam sarraceno in Medina Cellim, quem non sulum deuicit, sed et interfecit.
- Igitur post mortem domini sui regis Santij, qui eum nutriuit et eum valde dilexit, rex Aldefonsus honorifice eum pro vasallo recepit atque eum nimio reuerentie amore apud se habuit. Dominam Eximinam nepotem suam, Didaci comitis [fol. 2v] Ouetensis filiam suam, ei in uxorem dedit, ex qua genuit filios et filias.
- Interea namque res Aldefonsus nuntium eum pro paria sua ad regem Sibillæ et ad regem cordubæ missit.
Tunc uero Almutamit rex Sibillæ et Abmudafar rex Granate erant Garsias Ordonij et Fortissimus Santij gener Garsiæ regis pampilonensis, et Lupus Santij frater Fortuni Sagez, et Didacus Petriz unus ex maioribus Castelle. Vnusquisque istorum cum sua millitia uenerunt pugnaturi contra regem Sibillæ.
Cum autem Rodericus et uenerit Almutamit statim reuelatum est ei regem Granatæ cum auxilio Christianorum uenire super Almutamit et regnum suum. Tunc missit literas ad regem Granatæ et ad Christianos qui cum eo erant quod amore domini sui regis Aldefonsi contra regem Sibillæ non ueniret nec regnum eius intrarent. Ipsi autem in multitudine sui exercitus confidentes, preces eius non solum audire noluerunt, sed et eos omnino spreuerunt. Venerunt itaque depredantes omnem terram illam vsque ad castrum, quod dicitur Capra.
- Quod autem Rodericus Didaci audiens et ueritatem cerca cognoscens eis statim cum exercitu suo obuiam exijt ibique cum eisdem bellum crudele conmissit, quod vtique bellum inter se permixtum durauit ab hora diei tertiam usque ad sextam. Facta est autem ibi maxima strages et interfectio exercitus regis Granatæ tam Sarracenorum quam Christianorum donec omnes deuicti ac confusi fugierunt a facie Roderici Didaci. Captus est ergo in eodem bello comes Garsias Ordonij et Lupus Santij et Didacus Petri at alij quam plures illorum millites. Habito itaque triumpho, Rodericus Didaci tenuit eos tribus diebus. Tandem abstulit eis temtoria (et omnia eorum spolia et sic permisit eos absolute abire).
- Ipse verum cum uictoria reuersus est ad Sibillem. Almutamit autem dedit ei tributa regis Aldefonsi et addidit super tributa munera [fol. 3r] et multa dona, quæ suo regi detulit. Acceptis igitur supradictis donis et tributis et firmata pace inter Almutamit et regem Aldefonsum, reuersus est honorifice ad Castellam at ad dominum suum regem Aldefonsum.
Pro huiusmodi triumpho ac uictoria a Deo sibi collata quamplures tam propinqui quam extranei causa inuidie de falsis et non ueris rebus illum apud regem acusauerunt.
- Reuerso autem cum supradicto honore ad Castellam Roderico, rex Aldefonsus ad Sarracenorum terram sibi rebellem cum exercitu suo statim perrexit, vt eam debellaret et regnum suum amplificaret et pacificaret. Rodericus autem tunc temporis in Castella remansit infirmus. Sarraceni uero interea venerunt et irruerunt in quodam castrum, quod dicitur Gormaz, ubi paucam predam acceperunt.
Cum autem hoc audiret, Roericus nimia motus ira et tristitia ait: “Persequar latrunculos illos et forsitam eos comprehendam”. Congregato itaque eos exercitu suo et cunctis militibus suis armis bene munitis, (in) partes Toleti depredans et deuastans terram Sarracenorum inter uiros et mulieres numero .vij. millia omnesque substantias et diuitias eis viriliter abstulit secumque in domum suam atulit.
- Vt autem rex Aldefonsus et maiores suæ curiæ hoc factum Roderici audierunt, dure et moleste acceperunt et huiusmodi causam sibi obijcientes sibique curiales inuidentes regi unanimiter dixerunt: “Domine rex, celsitudo vestra proculdubio sciat quod Rodericus hac de causa fecit, ut nos omnes simul in terra Sarracenorum habitantes eamque depredantes a Sarracenis interficerentur ibique moreremur”. Huiusmodi praua et nuda [fol. 3v] sugestione rex iniuste conmotus et iratus eiecit eum de regno suo.
- Ille autem de regno Castelle exiens Barcinonam uenit, amicus suis in tristitia [de]relictis. (Deinde) [Demum] vero ad Cesaraugustam venit regnanate in ea tunc Almutatir mortus est in Cesaraugusta. Regnum(que) autem eius diuisum est inter duos eiusdem filios, Almutamam videlicet et Alfaxit. Almutamam autem regnauit in Cesaraugusta, Alfaxit vero frater eius in Dema. Iste vero Almutamat multum diligebat Rodericum et preposuit et exaltauit eum super regnum suum et super omnem terram suam vtens in omnibus consilio eius.
Durum autem et militiæ seuissimun certamen exortum videtur inter Almutaman et fratrem eius Alfaxit, ita quod statuerunt locum et diem in quo debellarent inter se.
Santius autem rex aragonensis et Pamplionemsis et comes Bereganrius Barcinonensis erant in auxilio et in comitatu Alfaxit. Cum Almutamam (uero) [autem] erant Rodericus Didaci, qui seruiebat ei fideliter et custodiebat ac protegebat regnum suum et terram suam, quapropter Santius rex et comes Berengarius presertim inuidebant ei erantque ei insidiantes.
- Vt ergo Santius rex audiuit quia Rodericus Didaci ire volebat in Cesataugustam in Monteson, iurauit et dixit [quod] nullo modo auderet facere hoc. Vt autem Rodericus sciuit iuramentum regis, animo conmotus cum omni exercitu suo coram oculis inimicorum suorum, videlicet totius exercitus Alfaxit, sua tentoria fixit. Altera vero die coram Santio rege in Monteson intrauit. Rex autem non est ausus ad eum [fol. 4r] venire.
Interim (uero) [autem] habuerunt consilium inter Almutaman (et Rodericum) [et regem] vt restaurarent et munirent castrum antiquum, quod dicitur Almanara, quod autem statim factum est. (Deinde) [Demum] malitie adhuc certamen inter Almutaman et fratrem eis Alfaxit iterum videtur exortum vsque ad bellum peragendum perductum.
- Alfaxit autem conuenit se cum comite Berengario et comite Cordomense et cum fratre comitis Vrgelensis et cum potestatibus, videlicit Vsason et Ipurdanensi et Rocionensi atque Carcasonensi, habuitque cum eis consilium huiusmodi, quod omnes isti venirent pariter cum Alfaxit et obsiderent supra dictum castrum Almanara, quoid statim ita factum est. Obsederunt itaque eum et multis diebus debellauerunt (eum), donec eis, qui erant in castro, defecit aqua.
- Rodericus autem tunc morabatur in castro, quod dicitur (E)scarp, quod est inter duo flumina .s. Sigris et Scisma, quod ipsemet prius, omnibus suis ciuibus captis viriliter ceperat. Illo itaque ibi morante, missit nuntium ad Almutaman, qui nuciaret ei tribulationem et præsuram castri Almanaræ et qui diceret ei quod omnes, qui erant in predicto castello, videbantur defessi et quasi in extremis positi. Interim Rodericus conmoto animo missit alteros legatos cum suis literis ad Almutaman, vt subueniret castro, (quem) [quod] construxerat. Almutaman autem statim venit ad (Rodericum) [regem) et inuenit eum in castro Tamariz.
Inito ibi [fol. 4v] et habito inter se consilio, Almutaman præcipiebat (Roderico) [regi], vt dimicaret contra hostes, qui obsidebant castra Almenara. Cui ille: “Melius est quod tu des ei censum suum et quiescat expugnare castrum, quam inire certamen cum eo, quia in maxima multitudine hominum venit”. Hoc autem Almutaman libenter concessit. (Rodericus) [Rex] autem ad comites predictos et ad Alfaxit nuntium missit, accepto suo censu, a predicto castro discederent. Illi autem suis dictis aquiescere noluerunt, nec castr(o)[um] debellare desiuerunt. Nuncius uero reuersus est.
- (Rodericus) [Rex] autem conmoto animo (iussit) [missit] omnes milites suos armare et uiriliter se ad bellum preparare. Perrexit itaque cum exercitu suo vsque ad illum locum, in quo aspexerunt se mutuo comites .s. et Alfaxit et Rodericus Didaci. Magno autem impetu facto, belligerantes et vociferantes vtrius(que) partes direxerunt acies suas et inierunt bellum. Sed prædicti comites simul cum Alfaxit verterunt continuo terga et deuicti ac confusi fugierunt a facie Roderici. Occisa est quippe maxima pars eorum, paci nempe euaserunt.
Omnia eorum spolia et substantia in jure et in manu R.(oderici) remanserunt. Comitem autem Berengarium et milites suos secum duxit captos ad castrum Tamariz ibique missit eos in manus (de) Almutaman post habitam et factam victoriam. Post quinque vero dies dimissit eos liberos abire in patriam suam.
- Rodericus autem Diaz (pariter) cum Almutamam reuersus est ad Cesaraugustam ibi receptus est (a ciuibus) [a ducibus] illius ciuitatis cum sumo honore et maxima veneratione.
Almutamam vero exaltauit et sublimauit Rodericum in diebus suis super filium suum et super regnum suum et super omnen terram suam, ita vt ille videretur esse quasi dominator totius regni sui; dicta(nt)[uit]que eum nimis muneribus (innumerabilibus) [inerrabilibus] et donis auri et [fol. 5r] argenti multis.
- Transactis ergo diebus multis, accidit vt quidam homo ignobilis nomine Albofalac, qui tunc tenebat castrum Rotæ, quod est vicinum Cesaragustæ, substræxit se cum predicto castro de iure et de dominio Almutamam regis et rebellauit in eo pro nomine Adafir, qui fuit (patruus) [patrinus] Almutaman, qui intrusus erat a fratre suo Almutadir in predicto castro. Ob hanc autem causa(m) predictus Adafir rogauit imperatorem Aldefonsum multis precibus vt auxiliaretur sibi. Quo audito, imperator Aldefonsus missit ad eum Ranimirum infantem et comitem Gundisaluum et alias quam plures potestates cum ingenti exercitu, vt subuenirent ei. Illi autem venientes ad eum, cum eo inierunt consilium quod mittere(nt)[m] ad imperatorem rogantes eum vt ipsemet venerit, quod ita factum est. Qui cum exercitu suo statim venit ad eos et mansit ill(u)[i]c paucis diebus.
Interea vero mortuus est Adefir. Albolfalac autem rebellis castri Rotæ habuit consilium cum infante Ranimiro quod traderent Rotam Regi Aldefonso. Predictus vero Albofalac illico ad imperatorem venit et loquutus est cum eo verba, pacifica in dolo suplicans ei multis precibius vt venerit ad predictum castrum et intraret illum. Sed antequam imperator ad castrum accederet, permissit Albolfalac principes imperatoris prius castrum intrarent, ipso autem prope stante. At ubi ingresi sunt, dolus et proditio Albolfalac statim cognita videtur. Milites autem et pedites, qui custodiebant castrum, percuserunt principes imperatoris lapidibus et saxis et multos de illis nobilibus occiderunt. Imperator autem (recepit eum) reuersus est ad sua castra nimium tristis.
- Quo audito, Rodericus, qui erat in Tutela, uenit ad imperatorem. Imperator autem recepit eum honorifice et diligenter precepit ei vt sequeretur eum ad castellam. Rodericus autem sequutus est cum sed imperator adhuc tractauit in corde suo [fol. 5v] multa inuidia et consilio maligno vt eijceret Rodericum de terra sua. Rodericus autem hoc comperiens noluit ire ad Castellam, sed discedens ab imperatore reuersus est ad Cesaragustam, quem Almutaman rex diligenter ibidem recepit.
- Post hoc vero imperatori Aldefonso maximam uictoriam concessit diuina clementia, ita quod Toletum vrbem Hyspaniæ inclitam diu impugnatam septem videlicet annis viriliter accepit eamque imperio cum suburbanis similiter et terris suis subiugauit.
- Interea Almutaman rex iussit Rodericum Diaz vt pariter cum eo, congregatis militibus suis, terram Aragonensem intraret depredandam, quod ita factum est. Terram Aragonensem depredati sunt et spoliauernut eam diuitijs suis et habitatoribus terræ quam plures captiuos secum duxerunt. Post quinque vero dies cum Victoria reuersi sunt ad castrum Monteson. Santius (autem) rex Aragonensis tunc temporis presens erat in terra sua et in regno suo, sed nullo modo est ausus ei resistere.
Post hunc factum, Rodericus Diaz irruit in terram Alfaxit, fratris Almutaman, et depredatus est eam. Multa quidem damna et detrimenta ei intulit maxime in montanis, quæ dicta sunt Maurelas, et in finibus eius. Non enim reliquit in terra illa domum quam non destruxit ne(m)[c] substantia(m) quam non abstulit. Debellauit (igitur) [ergo] adversus castrum Maurela et ascendit vsque ad portam castri et fecit ei maximum detrimentum.
Inter hoc rogauit eum Almutaman per nuntium et per literas suas vt edificaret castrum super Maurelam [fol. 6r] quod vocatur Alolala, quod statim illud edificauit et construxit atque rebus sibi neccesarijs itam hominibus quam armis bene illud muniuit.
- Rex autem Alfaxit cum hoc audisset, illico regem Santium Aragonensem convenit et de Roderico maximam querimoniam (fecit) [dedit]. Statuerunt (igitur) [enje] ambo interse vt se adiuuarent et regna sua et terras suas de Roderico defenderent et tandem in campo cum eo audacter dimicarent. Congregauit igitur uterque exercitum suum et (sua) castra metati sunt iuxta flumen Iberum. Rodericus autem prope erat eis.
Rex vero Santius statim ad Rodericum missit legatos vt ab illo loco, in quo stabat, sine mora recederet ibique vlterius penitus non maneret. Qui eius mandato et sermonibus atque suis monitis acquiescere nullatenus (v)[n]olluit. Atamen ad legatos huiusmodi responsum dedit: “Si dominus meus rex pacifice per me vult transire, ego libenter ei seruiam non solum ei, verum et omnibus suis hominibus. Insuper autem, et si (v)[n]oluerit, dabo ei centum de meis militibus, qui seruiant ei, et sint sotij sui itineris”. Legati autem reuersi ad regem retulerunt ei dicta Roderici.
- Vt autem Santius rex audiuit quia Rodericus acquiescere dictis eius noluit neq[ue] a loco in quo stabat, recessit, motus ira infremuit et una cum Alfaxit vsque fere ad castra Roderici celeri cursu peruenit. Rodericus autem hoc (uidens) [audiens] iurauit eis omnino resistere et a facie eorum minime [ef]fugere permansitque que ibi firmiter constans. Sequenti vero die Sanctius rex et Alfaxit cum suis hominibus pariter se armauerunt suasque acies direxerunt contra illos. Inito itaque inserto (at)que certamine, diu inter se [fol. 6v] debellauerunt. Santius vero rex et Alfaxit (tandem) versi sunt terga et deuicti ac confusi fugerunt a facie Roderici, qui per(se)cusus est eos permulta itineris spatia et cepit ex eis quam plures. Inter quos captos ficit videlicet episcopus Raymundus Dalmatij, et comes Santius Santij de Pampilona, et comes Nunus de Portugale, et Gustedio Nuntadiz, et Nunus Suarez de Leone, et (Anaya Suarii de Galletia, et Caluet, et Ennecus Sanggiz de Montecl)aso, et Simon Garciaz de Boyl, et Pep(in)[ui]us Acenariz, et Garsia Acenariz, frater eius et Flayn Petris de Pampilona nepos comitis Santij, et Fortunus Garsiæ de Aragone, et Santius Garsie de Alcaraz, et Blasius Garsie maiordomus regis, inter quos fuit et Garsias Didaci [Didaci] de Castella. Exceptis vero istis, cepit plusquan duo millia, quos tandem dimissit vt liberos in terram suam. Hos quidem ita debellando [et] uiriliter cepit et omnia castra atque spolia eorum dir(i)[u]puit.
His itaque peractis reuersus est ad Cesaragustam cum maxima victoria et cum infinita substantia secum ducens illos nobilissimos supra nominatos captiuos. Almutaman vero et filij eius ac multitudo ciuitatis magna Cesaraguste tam uirorum quam mulierum cum ingenti letitia gaudentes et exultantes in eius uictoria pr(o)[æ]ceserunt ei obuiam ad vilam, quæ dicitur Fontes, quæ est procul a ciuitate L. stadijs.
- Moratus est itaque ibi Rodericus Didaci Cesaragustæ vsque ad obitum Almutaman. Quo mortuo, succesit ei in regno filius eius Almuzahen, cum quo moratus est Rodericus in maximo honore et in maxima veneratione apud Cesaragustam (IX) annis.
- Quibus itaque expletis, redit ad patriam suam Castelam, quem recepit honorifice et ilari vultu rex Aldefonsus. Mox dedit [fol. 7r] ei castrum quod dicitur Donas cum habitatoribus suis et castrum Gormaz et Ibia et Campos et Egu(n)[r]nia et Ber(b)[n]esca et Langa, que est in extremis locis cum omnibus suis alforis et suis habitatoribus.
- Insuper autem talem dedit absolutionem et concessionem in suo regno sigilo scriptam et confirmatam, quod omnen terram (uel) [vt] castella, quæ ipsemet posset acquirere a Saracenis in terra Sarracenorum, iure hereditario prorsus essent sua, non solum sua verum et filiorum suorum et filiarum suarum et totius suæ generationis.
- Bella autem et oppiniones bellorum, quæ fecit Rodericus cum militibus suis et socijs, non sunt omnia scripta in libro hoc.
- In era .M.c.xx.vij. eo tempore quo solent reges cum exercitu suo ad bellum faciendum vel ad terram sibi rebellem acquirendam procedere, exiuit rex Aldefonsus ab urbe Toleti et perrexit in expeditione cum suo exercitu. Rodericus uero Campidoctus tunc morabatur in Castella suis militibus donans solidatam.
- Data itaque solidata multitudine sui exercitus in Castella, videlicit .vij. millia viris in totis armis, peruenit ad extremas partes iuxta a(lueu)[ne]m, qui dicitur Dorio, et transiens per medium a(lueu)m)[ne] iussit figere tentoria sua in loco, qui dicitur Fraxino. Progrediens autem inde cum exercitu suo peruenit usque ad locum, qui dicitur Calamoxa. Illic autem fixit tentoria sua et celebraua ibi Pascha Penthecoste(m). Ibique venerunt ad eum nuntij regis de Albazarin, vt viderent se ambo pariter ad invicem. Visione itaque amborum pariter facta, rex de Albazarin [fol. 7v] factus est tributarius regi Aldefonso et sic in pace permansit.
- Rodericus autem exiens inde peruenit in partes Valentiæ. Castra uero sua metatus est in uale, que diciturr Torrens, quæ est vicina Muro Vetulo.
Eodem nimirum tempore comes Barcinonensis Berengarius nomine cum (omni) suo exercitu iacebat super Valentiam et debelabat eam faciebatque Cebollam et Liriam contra eam. Vt autem audiuit Berengarius quod Rodericus Campidoctus contra illum se propinquauerat, pauore nimio perterritus est; adversarij enim erant ambo ad inuicem.
Milites vero comitis Berengarij ceperunt tunc se glorificando multa maledicta et multa derisiones deridendo illum de Roderico dicere et multis minis sibi captionem et carcerationem et mortem minari, quod postea suplere non potuerunt. Hoc autem dictum peruenit ad aures eius. Rodericus autem timens dominum suum regem Aldefonsum, noluit pugnare cum comite, quia eius consanguineus erat. Comes autem Berengarius pauore perterritus reliquit in pace Valentiam et celeri cursu peruenit ad Rechenam, (deinde) [demum] perexit ad Cesaragustam, tandem cum suis remeauit ad propiam terram.
- Rodericus autem morabatur in illo loco, in quo fixerat tentoria sua, circumquam debellando inimicos suos. Movens autem se inde, peruenit ad Valentiam ibique metatus est castra sua. Rex Alcadir regnabat (tunc Valentiam) [in Valentia], qui statim missit legatos suos cum maximis muneribus et donis innumerabilibus ad Rodericum et factus tributarius; hoc idem fecit et dux de Muro Vetulo.
Postea surrexit inde Rodericus Campidoctus et introiuit in montanea de Alpont. Debellauit itaque eam fortiter et deuicit atque depredatus est eam moratusque est ibi non paucis diebus. Egrediens itaque inde metatus est castra sua in Richena, vbi moratus est multis diebus.
- Interim vero audiuit [fol. 8r] quod (Yucep) [Vicep] rex Ysmaelitarum et alij quam plures reges Sarraceni Hyspaniarum cum gentibus Moabitarum venerant obsidere castrum de Halahet, quem Christiani tunc possidebant. Tunc itaque isti supranominati reges Sarraceni obsiderent castruam illum de Halahet, et adeo debellauerunt eum, donec omnino defecit aqua eis, qui intus erant.
Quod autem audiens rex Aldefonsus scripsit epistolam suam ad Rodericum, vt, uisis literis, statim cum eo veniret succurere castro (de) Alahet et eis, qui intus erant, prebere auxilium pugnando contra (Iucep) [Vicep] et contra omnes Sarracenos supradictum castrum fortiter dimicantes. Nuntijs autem regis, qui hanc [ei] dederant epistolam, huiusmodi responsum dedit Rodericus dicens: “Veniat dominus meus rex, sicut se promissit venire, quia ego paratus sum bono animo et bona voluntate secundum mandatum eius succurrere castro illi. Sed qu(um)[oniam] illi placet, ut cum illo pergam, eius maiestati supplico ut de eius aduentu certificare me dignetur”.
- Rodericus autem Campidoctus statim surrexit de Richena et peruenit ad Satinam. Ibi quidem inuenit eum nuntius Aldefonsi, qui dixit ei regem in Toleto esse cum maximo exercitu et cum infinita multitudine militum et peditum. Quo audito, Rodericus ascendit in locum, qui dicitur Ortimana. Ibidem permansit, donec presti[te]ret aduentum regis. Rex namque antea ei per nuntios mandauerat, vt expectaret illum in Bellana. Per locum quippe illum se transiturum omnino dixit.
Interea, ne exercitus eius fame deficeret, regem expectando erat ibi. De illo autem loco missit Rodericus exploratores suos ad Bellanam et ad partes de Cinxella: cum itaque cognoscere possent regis aduentuum [fol. 8v], sine mora statim ei nuntiassent. Illis (autem) exploratoribus regis aduentum certitudine expectantibus, descendit ex alia parte et uenit ad fluuium. Ut autem audiuit Rodericus quod rex transierat nec antecederet illum, contristatus est valde. Illico mouit se cum exercitu suo qui de parte (de) [me] Felim, antecedebat milites suos cupiens ueritatem (et) agnoscere transitus regis. Cum vero cognouisset certum eiusdem transitus, iam suum post se venientem exercitum (statim) reliquit et cum paucis ad Molinam vsque peruenit.
Iuzeph autem rex Sarracenorum et omnes alij reges Yspaniæ Ysmaelitarum et quecunque ibi erant cætere gentes Moabitarum, audito regis Aldefonsi aduentu, derelicto in pace opido de Halahet, in fugam continuo sunt reuersi et sic regis pauore perterriti, antequam accederet, a facie eius fugerunt confusi. Quandoquidem Rodericus in Molinam peruenit, tunc rex videns quod Sarracenos nullo modo (potest) [posset] consequi, iter remeandi cum exercitu suo ad Toletum iam arripuerat.
Rodericus nimium tristis regressus (est) ad castra sua, quæ erant (in Elso) [Melso]. Ibidem quosdam militum suorum, quos de Castella secum aduxerat, ad propia abire permissit.
- Interea Castellani sibi in omnibus inuidentes acusauerunt Rodericum apud regem dicentes ei, quod Rodericus non erat ei fidelis vasallus sed traditor et malus, mentientes et falso ei hoc obijcientes, quod ideo ad regem uenire et in eius auxilio esse noluit, vt rex et omnes qui cum illo erant, a Sarracenis interficerentur. Rex autem, huiusmodi acusatione falsa audita, motus [fol. 9r] et accensus ira maxima statim iussit ei auferre castella, villas et omnen honorem, quem de illo tenebat. Necnon mandauit intrare suam propriam heriditatem et, quod deterius est, suam vxorem et liberos in custodia illaqueatos crudeliter retrudi, et aurum et argentum et cuncta, quæ de suis facultatibus inuenire potuit, omnia accipere mandauit.
Rodericus autem perpendens et plenarie omnino cognoscens inimicorum suorum dolosis detractionibus et falsis acusationibus regem contra se fuisse ita iratum et tantam talemque iniuriam et tantum dedecus inauditum eorumdem sugestionibus sibi tam impie intulisse quendam militem suorum probissimum, qui de iniusta reptatione et de false traditionis acusatione ipsum uiriliter exconduceret et penitus illum bene excusaret, protins ad regem missit. Qui præsentatus domino regi hæc protulit verba: “Rex inclite semperque venerande, dominus meus Rodericus, tuus fidelissimus vasallus, me missit ad te rogans, tuas obsculando manus, vt in curia accipias suam exconductionem de reptatione, quam inimici sui illum false reptauerunt coram te. Ipse dominus meus per se pugnabit in tua curia contra alium sibi equalem et similem pro eo, quod omnes, quicumque tibi dixerunt quod Rodericus aliquam fraudem vel aliquem dolum tibi fecit in itinere, quo ibas ad Alaget succurendum, vt te et exercitum tuum Sarraceni interficerent, mentiti sunt vt falsi et mali et sunt sine bona fide. Vult autem ex hoc intermiscere bello, quod nullus comes vel princeps, nullus milles (ad te fideliter adiuuandum omnium illorum, qui tecum ibant ad supradictum) [addictum] castrum succurrendum, melioris fidei in tuo adiuctorio contra illos Sarracenos et contra omnes inimicos tuos fuisse uidetur quam ille pro posse suo”.
Rex [fol. 9v] autem vehementer contra illos iratus suam exconductionem licet iustissimam non solum ei accipere uerum et benigne audire noluit. Verumtamen et uxorem et liberos ad eum redite permissit.
- Rodericus autem videns quia rex suam exconductionem recipere dedignatus est, iuditia suæ exconductionis per se ipsemet iudicauit et sub cripto posita tandem regi direxit:
“Hoc est iuditium, quod iudico ego Rodericus de reptatione, qua reptatus sum apud regem Aldeponsum. Habebat me quidem dominus meus rex in tali amore et tenore, in quali me prius habere consueuit. Ego vero in curia sua contra mihi equalem pugnando et similem, (uel) [nullus] miles meus pugnauit contra sibi equalem et similem dicens ita: Ego Rodericus (iuro) [uiro] tibi illi mecum pugnare (v)[n]olenti, qui me reptas de itinere illo, quo ueniebat rex Aldephonsus ad Alahet preliare cum Sarracenis, non steti pro ulla alia causa quod cum illo non fui nisi quoniam transitum eius nesciui et a nullo scire potui. Hæc est autem verissima causa, quare cum illo non fuerim. In hoc autem prelio non mentitus sum, sed ita feci, sicut ille per portarium suum et per litteras mandauit mihi et in nullo mandatum suum preteriui. In hoc autem prelio, quod putauit rex facere cum Sarracenis castellum supradictum obsidentibus, nullam sibi feci fraudem, nullum ingenium, nullam omnino traditionem nullamque rem malam, pro qua corpus meum minus valeat aut minus valere debeat. Nullus autem comitum illorum vel potestatum seu militum, quicunque in [fol. 10r] exercitu illo cum eo fuerunt, meliorem habuit fidem circa regem ad bellandus illos Sarracenos supradictos illum adiuuare quam e(r)go pro posse meo. Iuro tibi (sic) quod, (que)cunque tibi dico, totum est verum et si mentior, tradat me (Deus) [Dominus] in manus tuas ad faciendam uoluntatem tuam super me. Sin autem, liberet me Deus iustus iudex a falsa reptatione. Idem et tale iuramentum faciat miles meus contra militem secum super hanc reptationem pugnare (u)[n]olentem”.
Hoc est .zm. juramtum sui juditij, quod judicauit Rodericus:
“Ego Rodericus iuro tibi militi illi pugnare (u)[n]olenti mecum, qui me reptas de illo aduentu regis, quo ueniebat ad Halahet, quia non cognoui aduentus regis certitudinem et nullo modo scire potui quod ante me erat, donec audiui a relatoribus quod iam reuertebatur ad Toletum. Si ego precissem cum venissem usque Mostelim, verum tibi dico quia, nisi essem infirmus aut captus aut mortuus, in Mollina me presentarem regi et ambularem cum illo ad Halahet et adiuuarem illum in sua lite, si eam haberet cum Sarracenis, cum bona fide et cum bona veritate absque ullo malo ingenio. Super hoc tibi iuro per (Deum) [Dominum] et per sanctos eius quod nihil mali cogitaui neque loquutus fui neque contra regem pro quo corpus meum minus ualeat. Si autem in aliquo de his, quæ supra tibi dixi, mentior, tradat me Deus in manus tuas ad faciendam voluntatem tuam super me. Sin autem, [fol. 10v] eripiat me Deus, qui est iustus iudex, a falsa reptatione. Hoc idem meus miles iuret et hoc idem supleat contra militem pro hac reptatione secum pugnare (u)[n]olentem”.
Hoc est tertium juramentum:
“Ego Rodericus iuro tibi militi illi, qui me reptas de illo aduentu regis, quo venit Halahet, et ibi debelaret cum Sarracenis castrum illum obsidentibus; literas illas per bonam fidem et per bonam veritatem absque vllo malo ingenio et absque vlla mala arte sibi misi. Non enim supradictas literas ad hoc missi, ut ipse deuinceretur vel caperetur a Sarracenis suis inimicis. Cum autem ille ad supradictum oppidum cum exercitu suo pergeret, tunc mihi nuntium suum missit in Belliana ibique aduentum eius expectarem. Sic utique iuxta mandatum eius feci. Vere tibi iuro et dico quia contra regem numquam cogitaui nec loquutus sum, nec feci traditionem nec malam rem, pro qua corpus meum minus valeat aut vnde debeam perdere meum honorem aut meam pecuniam, vel pro qua rex faceret super me (talem) [tantum] et tam magnum et tam inauditum desonorem, sicuti fecit. Sic tibi iuro per Deum et per sanctos eius quia hoc, quod iuro, verum iuro. Si uero in aliquo de his, quæ tibi superius dixi, mentior, tradat me Deus in manus tuas ad faciendum voluntatem tuam super me, sin autem, vt pius et iustus iudex, liberet me a tam falsissima reptatione. Hoc idem iuret et supleat miles meus contra militem contra se pro hac reptatione secum pugnare (u)[n]olentem”. [fol. 11r]
Hoc est 4m. juramentum:
“Ego Rodericus iuro tibi militi regis illi mecum pugnare (u)[n]olenti per (Deum) [Dominum] et sanctos eius quia ex illo die, in quo illum recepi pro seniore in Toleto, usque ad illum diem, in quo cognoui quod crudiliter et tam sine rationem meam vxorem, quam in regno suo habebam, mihi penitus adstulit, nullum malum de eo dixi neque malum cogitaui neque aliquid contra eum feci, pro quo malum habeam vel corpus meam minus ualeat. Sine merito, sine ratione et absque omni culpa abstulit michi meum honorem et captiuauit meam vxorem, tam magnum (et) crudelissimum michi fecit exonorem! Iuro autem tibi militi illi mecum pugnare (u)[n]olenti quod si illud, quod superius dixi, mentior, tradat me Deus in manus tuas ad faciendam voluntatem tuam super me. Sin autem, verissimus et pijssimus iudex liberet me a falsissima reptatione. Hoc idem et non aliud iuret et suppleat meus miles contra militem secum pugnare (u)[n]olentem”.
“Hoc nimirum est iuditium, quod ego Rodericus audact(er)[i] iudico et firmiter afirmo: Si vnum ex quatuor istis iuramentis, quæ superius scripsi, rex accipere (u)[n]oluerit, elligat quodcumque illorum sibi placuerit, et ego libenter (illud) complebo. Si vero sibi non placuerit, paratus sum pugnare cum milite regis, qui sit (mihi miles) [in militi] equalis et talis, qualis ego eram apud regem, cum eram in amore eius. Iudico quia sic me debeo exconducere apud regem et imperatorem si me reptat. Si quis autem me de isto iuditio vituperare aut reprehendere voluerit [fol. 11v] et melius iustius super hanc reptationem isto iuditio dederit, scribat illud et scriptum mittat eum ad me qualiter me debeam exconducere et saluare. Si quidem cognouero illud plus rectum et iustum quam meum, libenter illud recipiam et secundum illud me exconducam et saluem. Sim autem, pugnabo super iuditium meum aut miles meus pro me. Si (vero) [forte] ille fuerit victus, accipiat iuditium meum. Si uero fuerit vict(us)[or] recipiat iuditium suum.
Rex autem nec huiusmodi iuditia ab ipso Roderico iudicata nec suam exconductionem et saluationem recipere uoluit.
- Postquam vero rex ad Toletum remeauit. Rodericus metatuts est castra sua (in Elso) [Melso]. Ibidem diem Natalis Domini celebrauit.
Celebrato itaque Pascha, mouens se inde abijt per maritima loca, donec ad Pelope peruenit, vbi erat quædam spelunca maxima repleta pecunia. Qui eam obsedit (eamque) fortiter[que] debellauit consumatisque paucis diebus, deuicit bellantes et uirilter ingresus est eam. Inuenit autem in ea multum aurum et argentum et siricum et vestes pretiosas sine numero. Ditatus itaque inuentæ pecuniæ suffitientia recesit inde et transiuit et peruenit ad portum [Tauram] et ante vrbem (Denie) [Deme] in loco, qui dicitur Ondia, reparauit quodam castrum fecitque eum fortem. (Sanctum) [Secundum] vero quadragessimæ ieiunium ibidem ieiunauit et Resurrectionis Iesu Christi Domini Nostri Pascha in eodem loco celebrauit.
In quo nimirum loco Alphagit, qui tunc terre illius erat rex et in terra illa regnabat, nuntium pro pace habenda secum ad eum missit. Qua vero pace cum eo firmiter statuta et [fol. 12r] firmata, nuntijs reuersi[s] (sunt) ad Alfaxit. Rodericus autem recessit inde cum exercitu suo et per partes Valentiæ. Rex autem Alfaxit egressus est de finibus Leride et Tortosæ et peruenit ad Murum Vetulum.
Vt autem audiuit Alcadir, qui tunc temporis erat rex Valentiæ, quod rex Alfaxit pacificauerat cum Roderico, perterritus est valde nimiumque uehementer expauit. Inito itaque cum suis hominibus consilio, cum maximis et innumerabilibus muneribus pecuniarum ad Rodericum nuntios illico direxit, qui munera multa et innumerabilia, quæ portabant, eidem Roderico contulerunt et sic regem Valentiæ cum eo amicabiliter pacificauerunt. Simili modo de omnibus castellis, quæ erant rebellia regi Valentiæ suoque imperio parere dedignantia, multa et innumerabilia (tributa atque) dona Rodericus accepit.
Rex autem Alfaxit, vt audiuit quod Alcadir rex Valentiæ pacificauerat cum Roderico, nimio percusus timore media nocte de Muro Vetulo recessit et sic perterritus vehementer de partibus illis fugit.
- Rodericus autem egresus est de partibus Valentiæ et peruenit in Buriana. Ibidem vero certa relatione audiuit quod Alfaxit Leridæ et Tortosæ conducere tentabat Santium regem Aragonensium et Berengarium comitem Barcinonensium et Ermengaldum comitem Vrgelensem contra illum, vt posset illum eijcere et expellere de terra sua et omnibus finibus [suis] regni sui. Rex autem Sanctius et comes Ermigaldus noluerunt acquiescere precibus ejus nec adiuuare contra Rodericum. [fol. 12v] Rodericus autem permansit in Buriana tanquam lapis immobilis.
Mox Rodericus recessit de Buriana et ascendit in montana de Morala. Ibi enim erant cibaria multa copia et abundantia, pecora (quo)que innumerabilia.
Berengarius comes uero Barcinonensis, inito cum Alfaxit consilio, ab eo quidem maxima iam accepta pecunia, statim cum inmenso exercitu egresus est de Barcinona et peruenit in partibus Cesaraguste. In Clamosa vero in terris de Albarrazim metatus est castra sua.
Tunc autem comes cum paucis ad Almuzahem regem Cesaragustæ, qui erat in Daroca [venit] loquutusque est cum eo de pace inter se habenda. Accepta itaque ab Almuzahem pecunia, pacificati sunt inter se. Rex autem Almuzahem prece comitis perrexit una cum comite ad regem Aldephonsum, qui tunc erat in partibus de Auro, Rogauitque (regem) [regi] multis precibus vt militum suorum auxilium ei contra Rodericum preberet. Eius quippe precibus aquiescere rex noluit et comes cum suis comilitonibus Bernaldo et Guiraldo Alaman et Doream cum maximo exercitu peruenit ad Calamoxa. Facta est ibi et congregata multitudo maxima bellantium contra Rodericum.
In illo tempore Rodericus morabatur in montanis in loco, qui dicitur Iber, ibique nuntium rex Almuzahen missit, qui cum eo comitem Barcinonensem pugnare omnino paratum fuisse nunciauit. Rodericus nuncio hoc sibi dicenti hilari vultu huiusmodi dedit responsum: “Almuzahem Cesaraugustæ regi, meo amico fideli, quoniam comitis consilium et futuro de proximi belli contra me miti dispositione eiusdem comitis mihi patefecit, gratias amicabiles refero. Comitem vero et suorum bellatorum multitudinem omnino vilipendo et sperno et in loco isto cum Dei auxilio libenter eum expectabo. Si autem uenerit, cum illo proculdubio debellabo.
Berengarius ego comes cum ingenti exercitu suo per montana usque [fol. 13r] ad proximum locum, ubi Rodericus erat, peruenit et tentoria sua parum procul iuxta Roderici fixit. Quadam vero nocte missit exploratores qui explorauerunt et prescierunt castra Roderici super se inmensum habentia montem. Ipsa autem castra fixa erant sub monte.
- Altera autem die comes scribere fecit epistolam huiusmodi in se legationem continentem et scriptam Roderico per nuntium missit:
“Ego Berengarius, comes Barcinonensium, cum nostris militibus dico tibi Roderico quia vidimus tuam epistolam, quam misisti ad Almuzahem et dixisti ei quod eam nobis ostenderet, quæ nos derisit ac nimium uituperauit atque ad maximam insaniam nos excitauit. Antea nobis feceras quam plures iniurias, quibus deberemus contra te esse infesti et valde irati, quanto magis pro derisione, qua per epistolam tuam nos spreuisti et derisisti, debemus tibi esse inimici et aduersarij! Pecuniam nostram, quam a nobis abstulisti, adhuc penes te habeam. Deus autem, qui potens est, de tantis iniurijs a te nobis illatis (uindicabit) [iudicabit]. Aliam quoque deteriorem iniuriam et derisionem nobis fecisti, quia nostris uxoribus nos asimilasti. Nos autem nolumus tam nefanda derisione te deridere neque tuos homines, sed rogamus et obsecramus (Deum) [Dominum] celi vt ille tradat te in manus nostras et in potestate nostra, quod possimus tibi (monstrare) quam plus valemus quam nostræ mulieres. Dixisti et regi Almuzahem quia, si nos veniremus ad te tunc bellare, plus citius exires nobis obuiam quam ipse possem reuerti in Monteson et, si nos tardaremus venire contra te, tu nobis in uia occurreres. Precamus ergo te multum vt iam nos non vituperes ob hoc, quod hodie non descendimus ad te. Ideo enim hoc facimus, quia volumus nos certificare de tuo exercitu et de tuo (contenimento) [contento]. Videmus namque quia vna cum tuo monte confidens in illo vis nobiscum debellare. Videmus et etiam cognoscimus [fol. 13v] quia montes et corui et cornellæ et enim et aquilæ et fere omne genus auium sunt dij tui, quia plus confidis in augurijs eorum quam in Deo. Nos autem credimus et adoramus vnum Deum, qui nos de te vindicet et in manibus nostris te tradat. Scias vero veritatem quod cras ad auroram, Deo volente, videbis nos prope te et ante (te). Si autem exieris ad nos in plano et separabis te a monte tuo, eris ipse Rodericus, quem dicunt bellatorem et Campeatorem, Si autem hoc (factum) [facere] nolueris, eris talis, qualem dicunt in vulgo Castellani aleuoso et in vulgo Francorum bauzador et fraudator. Nihil quippe tibi prestabit ostendere similitudinem tanti roboris te habere. Non leuabimur super te nec discedemus a te, quousque venias in manibus (meis) [nostris] mortuus aut captiuus et ferreis compedibus illaqueatus. Tandem (uero) faciemus de te alboroz isto idem, quod scripsisti et fecisti vt ipse de nobis. Deus autem vindicet suas ecclesias, quas violenter confregisti et violasti”.
39.Perlecta hac epistola coram Roderico et ab eo audita, iussit continuo suam epistolam scribere et comiti mittere, quæ hanc continet responsionem:
“Ego Rodericus cum meis sotijs tibi Berengario comiti et tuis hominibus salutem. Scias quia tuam audiui cartam et, quod in ea continebatur, totum intellexi. In ea namque dixisti quia scripsi ad Almuzahem meam cartam in qua te et tuos homines derisi et blasphemaui. Verum certe dixisti. Blasphemaui enim te et tuos homines et adhuc blasphemo. Quandoquidem eras cum Almuzahem in partibus Calataiut coram illo tunc blasphemasti dicens ei quia propter tuum pauorem non eram ausus intrare istas terras. Tui quoque homines, videlicet Raymundus de Ibaram et alij milites, qui cum eo erant, hoc idem regi Aldephonso me deridendo dixerunt in Castella [fol. 14r] coram Castellanis. Tunc ipse et Almuzahem presente existente, dixisti regi Aldephonso qui(a) mecum omnino pugnaret et de terris (de) Alphaxit victum me quidem eiecisses et in terris supradictis te expectare nullomodo auderem, sed regis amore hoc totum facere dimisisti et eius amore me actenus non inquietasti et, quia eius eram basallus, idcirco dedecus mihi inferre pepercisti et mihi noluisti. Propter huiusmodi conuitia tali derisione mihi illa data, te et tuos derisi et deridebo et uestris vxoribus propter vestras femineas uires vos cosdem equiparaui et asimilaui. Nunc autem non poteris te excusare quim mecum pugnes, si expugnare asusu fueris. Si autem ad me venire recusaueris me quæcumque in eius amore habeor. Si autem aussus est ad me venire cum exercitu tuo, iam veni mecumque non formido. Non credo te ignorare quod tuis hominibus fecerim, qualiter uobis nocuerint. Mihi quidem notum est quod fecisti conuenientiam cum Alfaxit, quod daret tibi pecuniam (et tu) [vt me] de terris suis omnino expelleres atque eijceres. Credo namque quia promissa implere formidabis et ad me venire mecumque pugnare minime pænitus audebis. Ad me autem uenire non recuses, quia in planiori loco, qui clamor in cunctis istis terris videtur, esse uideor. In rei certitudine tibi dico quia, si tu et tui ad me venire volueritis non proderit[is] vobis. Dabo quidem vobis vestram solidatam, sicut dare uobis soleo, si forte ad me uenire ausi fueritis. Si autem ad me uenire recusaueritis mecumque pugnare ausi non fueritis, mittam literas meas ad dominum [fol. 14v] regem Aldephonsum et nuntios ad Almuzahem. Dicam eis quia, qui(c)[d]quid promisisti et supplendum te iactasti et ventilasti, pauore meo perterritus adimplere nequisti. Non solum his duobus regibus verum et uniuersis nobilibus tam Christianis quam Sarracenis hoc inotescere eis scire omnino faciam. Tam vero Christiani quam Sarraceni (t)[c]am] a me fuisse captum et pecuniam tuam et pecuniam omnium tuorum penes me esse habitam proculdubio sciam. Nunc autem in plano te expecto securo et robusto animo. Si forte ad me venire cognaberis ibidem tuæ pecuniæ partem videbis sed non ad tuum prouentum, imo ad tuum detrimentum. Te autem superfluis iactando verbis me iam victum aut captum aut mortuum in manu tua necnon ducere retulisti. Hoc autem in manu Dei est, et non in tua. Me autem falsissime deludendo dixisti quod feci alaue ad forum Castellæ, aut bauzia ad forum Galliæ, quod sane proprio ore plane mentitus est. Nunquam enim feci tale quid, ipse autem fecit istud, qui iam probatus est in talibus traditionibus, quem tu bene cognoscis et plure tam Christiani quam pagani talem, qualem ego dico, esse proculdubio cognoscunt. Iam diu est, ex quo contendimus verbis litigiosis. Parcamus huisumodi verbis et, sicut proborum militum mos est, inter nos diuidatur huiusmodi letigium viribus armorum nobilibus. Veni et noli tardare. Accipies quidem a me tuam solidatum, quam tibi dare soleo”.
- Cum autem Berengarius cum omnibus suis hanc audiuit epistolam, omnes vnanimiter inmensa ascensi sunt ira. Accepto itaque consilio, quosdam milites nocte continuo misserunt, qui furtim [fol. 15r] montem, qui supra castra Roderici eminebat, ascenderent et caperent, existimantes autem ab ipso monte castra Roderici disrumpere eiusdem [que] omnia tentoria inuadere atque penitus accipere. Venientes itaque nocte preocupauerunt supradictum montem et tenuerunt illum, Roderico nesciente.
Altera vero die summo mane comes et sui armati vociferantes circa castra Roderici [et] illico irruerunt in eos. Quod autem perspiciens Rodericus dentibus suis cepit fremere et militibus suis loricas statim iussit induere et acies contra aduersarios viriliter preparare. Rodericus autem irrupit veloci impetu in aciem comitis, quam in primo certamine movit et deuicit. Tamen in ipso certamine uiriliter bellando Rodericus de equo suo in terram cecidit corpusque (autem) eius statim illisum et vulneratum extitit. Verumtamen milites a bello non destituerunt, imo robustis animis pugnauerunt, donec et comitem et omnen exercitum suum deuicerunt atque viriliter superauerunt. Multis quidem et innumerabilibus illorum interfectis (atque perhentis), tandem eundem comitem ceperunt et captum cum (V) [quinque] fere milia suis in prelio illo captis Roderico perduxerunt. Rodericus vero quosdam videlicet dominum Bernaldum, Giraldum Alaman, Raymundum Murom, Ricardum Guillelmi atque alios quam plures et innumerabiles nobilissimos vna cum eodem comite tenuit et sub custodia peruigili haberi atque retrudi precepit. Facta est itaque victoria sempre laudanda et memoranda in manu Roderici super comitem Berengarium et super exercitum eius. [fol. 15v]
Milites autem Roderici depredati sunt omnia castra atque tentoria Berengarij comitis acceperuntque omnia spolia, quæ in eis reperierunt, videlicet multa vasa aurea et argentea et vestes pretiosas, mulos et equos, palafredos, lanceas, [et] loricas, scuta et omnia bona quæcumque acceperunt. Cuncta integra et salua fide bona Roderico presentauerunt atque contulerunt.
- Comes autem Berengarius videns et cognoscens se a Deo verberatum et confusum et in manu Roderici captum, humilis misericordiam ei petens, ante Rodericum in suo tentorio sedentem peruenit eique, indulgentiam multa prece expetijt. Rodericus autem eum benigne recipere (temptoria eum) [in tentorio] et a militibus custodiri iussit. Vitualia sibi largiter ibidem dari sollicite precepit, tandem (uero) liberum ad terram [suam] reuerti (sibi) concessit. At ubi Rodericus sui corporis sanitatem post paucos dies recepit, cum domno Berengario et Guiraldo Alaman, quatenus ob redemptionem suam .Lxxx. milia marcos de auro Valentiæ sibi darent, pactum instituit. Ceteri omnes captiui ad libitum Roderici pro sua redemptione innumerabiles pecunias (iam) sub numero certo significatas se sibi daturos obligauerunt ac promisserunt.
Mox ad propria reuertuntur et tandem inde auri et argenti [in] maximam copiam et filios et parentes pro redemptione iam instituta, donec, eam persoluerunt, in pignore uolentes secum afferentes ad Rodericum cum his, qui secum ducebant, festinatione non pigra remeauerunt sibique omnia danda et complenda in sua posita presentia se proculdubio dixerunt. Cum itaque Rodericus hoc uideret, habito apud se consilio suo, pietatis intuitu motus non solum eos ad terram suam liberos adire [fol. 16r] permisit, verum et omnem redemptionem eisdem dimissit. Illi autem ob tantam misericordiam ab eo habitam eius nobilitati et pietati gratias deuotissime referentes et sibi seruire promittentes cum omnibus rebus suis et cum ingenti honore ad terram suam gaudentes sunt reuersi.
- Rodericus autem peruenit in partes Cesaragustæ ad locum, qui dicitur Salarca moratusque est ibi quasi duobus mensibus. Egresus autem inde, uenit Daroca, vbi sane multis est diebus. Erat ibi nimium cibarie copia et pecorum abundantia, in quo loco graui quidem morbo Rodericus infirmatus est.
Tunc Rodericus ad Almuzahem Cesaragustæ quosdam milites cum suis literis missit, qui cum eum Cesaragustæ inuenerunt ei literas, quas portabant, contulerunt. In qua nimirum vrbe comitem Berengarium cum militibus suis nobilibus vna cum prefato rege sedentem inuenerunt. Cum itaque comes (istos) nuntios Roderici esse et milites sciret, eosdem ad se uenire permissit et contionuo mandauit, huisumodi nunciationem (ad) Rodericum ferendam eis diligenter comissit. Quibus sic ait: “Rodericum meum amicum ex parte mea njmium salutate eiusque me verum velle esse amicum et in cunctus necessitatibus suis coadiuctorem proculdubio eidem narrare non desistatis”.
Quo audito, ad Rodericum iam conualentem et sanum prefati nuntij (depredauerunt) [properauerunt] et comitis legationem eidem (seriatim) [ferunt] diligenter. Rodericus vero audita pro nihilo habens suum amicum esse et cum illo pacem habere se omnino negauit. Cui sui milites et primates dixerunt: “Quid est hoc? [fol. 16v] Quid mali nunquam fecit tibi comes Berengarius, quod tu non vis pacem habere cum illo? Ipsum quidem deuictum ac superatum, uinctum captum in manu tua potentialiter tenuisti omnesque suas gazas et diuitias eidem uiriliter abstulisti et non uis pacem cum illo? Non enim tu rogas ipsum, sed ille te rogat quod tecum pacem habeat”. Militum itaque nobilium suorum consilio demum adquieuit et cum eo pacem habiturum se omnino promissit.
Nuntij vero ad Cesaragustam continuo reuertentes Rodericum suum vele esse amicum et cum eo pacem habiturum comiti Berengario et suis nobilibus diligenter retulerunt. Quod audito, comes et sui nimium gauisi sunt.
Tunc comes egresus de Cesaragusta ad Rodericum et ad sua castra statim venit ibique amicitia et pax inter utrumque amicabiliter instituta dignoscitur. Comes autem Hyspaniæ partem quandam suo imperio subiectam in protectione et in manu Roderici tunc possuit. Pariter itaque ambo ad loca maritima sibi proxima illico descenderunt. Rodericus itaque metatus est castra sua in Buriana. Berengarius autem recedens a Roderico transiuit Albernium Ybri et in terram suam est regresus.
- Rodericus vero moratus est in Buriana in partibus Valentiæ. Super Cepulam vero Pascha Domini celebrauit.
Tunc nimirum Liriæ, castrum Valentiæ vicinum, cum suo exercitu obsedit ibique militibus suis stipendia largissime distribuit.
- Quo in loco reginæ regis Alphonsi uxoris et amicorum suorum literas ad eum pertulerunt, qui significaverunt ei regem Aldephonsum contra Sarracenos ire et cum eisdem bellum inire omnino velle atque dispossuit proculdubio habuisse. Iam enim Granatam et omnes fines eius Sarraceni [fol. 17r] ceperant. Hoc nimirum erat causa, quare rex contra Sarracenos pugnare ibat. Per literas namque istas consuluerunt ei amici (eius) quod, remota omni ocasione, subito ueloci cursu ad regem Sarracenos cum exercitu suo iam pergentem iret et in bello illo vna cum rege esset et cum omni exercitu suo regis exercitui illum adiuuando se insereret et sic gratium et amorem proculdubio statim recuperaret.
Amicorum itaque suorum consilio obtemperans Lirie castrum ab eo tam bello quam fame et siti vndique valde coactum et fere iam in redendo se funditus creditum ilico reliquit et cum omni exercitu suo per longa itinera ad regem continuo perrexit. Regem uero in partibus Cordubæ in loco, qui dicitur ***, inuenit.
- Rex autem audiens quod Rodericus veniret, statim exiuit ei obuiam et in pace nimiumque honorifice eum recepit. Ambo itaque pariter ciuitatem Granatam uenerunt. Rex vero per montana loca (in loco), quæ dicuntur Libiella, omnia sua tentoria figi atque locari iussit. Rodericus autem per planiciem in loco, qui erat ante castra regis, ad euitanda et uigilanda regis castra sua fixit tentoria, quod autem regi valde displicuit.
Tunc rex ductus inuidia ait suis: “Videte et considerate qualem iniuriam et quale dedecus nobis Rodericus infert. Hodie quidem post nos ex longo itinere quasi fessus et fatigatus uenit, modo vero nos præcedit et ante nos tentoria sua fixit”. Omnes fere sui inuidia tanti uerum dixisse regi pariter responderunt et Rodericum de audatia (nimia presumptione) sibi in omnibus inuidentes coram regem illum vituperauerunt.
Rex autem in eodem loco sex permansit diebus. Iuzeph vero rex Moabitarum et Sarracenorum regem Aldephonsum expectare et cum eo pugnare non audens, [fol. 17v] eisudem regis pauore perterritus, vna cum exercitu suo fugijt et a partibus illis scalam recessit. Cum iatque rex Aldephonsus Iuzeph regem Sarracenorum eius pauore fugisse et a paribus clam recesisse certa ueritate cognosceret, ad Toletum reuerti statim mandauit.
Ad Toletum itaque rediens (usque) ad castrum, qui dicitur Vbeda, quod est super alueum de Alcheuir, peruenit. Rodericus vero iuxta eundem alueum castra sua figi atque statui suis precepit. Ibidem rex iratis et non blandis verbis Roderico aspere tradidit. Multis quidem et uarijs causis sed non ueris eum redarguit. Adeo sane contra eum vehementer motus et ascensus est intra, quod illum capere decreuit ac uoluit. Quod Rodericus perpendens et plenarie signis certis cognoscens, omnia regis uerborum conuitia pacienter substinuit. In eadem itaque superueniente nocte, a rege non sine pauore Rodericus recessit et ad castra sua statim redijt. Plures vero militum suorum (tunc) Rodericum reliquerunt et ad castra regis se transtulerunt. Derelicto itaque Roderico domino suo, regis seruitio se contulerunt.
Rex autem a Roderico aliquantis letigiosis se de iniuria a rege sibi illata excusando exarcebatus et a furore nimio illatus ad Toletum cum exercitu suo regreditur.
- Rodericus uero molestus nimiumque mestus non modico itineris labore in partes Valentiæ illico secessit. Multis quidem diebus ibidem permansit. Quo in loco quodam castrum, qui dicitur Pennacatel, quod Sarraceni funditus destruxerant, multis et firmis muntionibus reedificatum atque muro inexpugnabili vndique cinxit firmiterque illud construxit. Tam militum quam peditum multitudine [fol. 18r] omnibus armorum generibus sufficienter munitum prefatum castrum tandem nimium. Panis et etiam uini et carnis copia illud copiose compleuit.
Egrediens igitur inde et Valentiam descendens. Deinde vero ad Morellam, vbi non multis moratus est diebus, descendit ibique diem Natalis Domini soleniter celebrauit.
- Illo autem in loco ad eum quidam homo venit, qui castrum Borgæ vicinum Tutelæ sibi furto (penitus) dare promissit.
Inito itaque consilio, contra castrum Borge cum gente sua statim ire incepit, et ecce subito (Almuzahen regis Cesarauguste nuntius ad eum uenit, qui) Almuzahem a rege Santio Aragonensium esse (uelle) coactum et opresum nuntiauit eidem. Postquam nuntius iste a Roderico recessit. Rodericus nocte iuxta Cesaragustam oculte cum paucis peruenit ibique vtique hominem, qui ei Borge castrum dandum promissit, fuisse omnino mentitum probauit. Veruntamen ad castra redire noluit sed in loco eodem, in quo erat, permansit. Quo audito, maiores et meliores Cesaragustanæ vrbis ciues ad eum venerunt. Illum nimirum, vt cum rege suo amorem et amicitiam et pacem habere vellet, multis obsecrationibus efflagitare. Factum est autem quod Almuzahem et Rodericus uiderunt se ad invisem et firmauerunt inter se firmissimam pacem.
- Tunc autem Rodericus iam cum exercitu suo ad Cesaragustam peruenit ibique alveum transiuit atque castra sua in loco, qui dicitur Fraga, fixit.
Quo audito, rex Santius Aragonensis vna cum filio suo rege inmensum exercitum congregari precepit. Congregato itaque exercitu, tentoria sua in loco, qui dicitur Goreia, figere protinus iussit. Rex autem et filius eius tunc misserunt [fol. 18v] ad Rodericum legatos pacificos amoris et pacis legationem ferentes. Quo audito et cognito, (Rodericus) eos honorifice et illari vultu recepit et cum eis rege Sancio et filio eius pacem et amorem omnino se velle habere eisdem respondit. Suos(que) quoque nuntios, qui hæc verba pacem significantia regi et filio eius narrarent, eis continuo direxit. Rex autem Santius et filius eius et Rodericus videntes se (in)simul, et amorem et pacem inter se habendam indisolubili laqueo firmissime instituerunt.
Roderici quoque amore et prece, (et) Santius rex cum Almuzahem pacem confirmauit. Pacificatus est itaque cum eo amicabiliter. Roderico mediante et operante.
Hoc autem peracto, ad terram suam Santius rex continuo redijt. Rodericus vero in Cesaragusta apud regem Almuzahem in maximo honore diebus permansit non paucis.
49…
- Egressu tandem de Cesaragusta cum maximo et innumerabili exercitu intrauit terras de Calagurra et de Nagera, quæ erant in regno regis Alphonsi et sub eiusdem imperio.
Tunc uiriliter debellando et Aluerith et Lucronium cepit. Ingentem nimirum atque mesabilem et valde lachrimabilem predam, et dirum atque impium atque vastum irremediabili flama incendium per omnes terras illas sevisimas et inmesicorditer fecit. Dira itaque impia deprædatione omnem terram prefatam defastauit et destruxit eiusque diuitijs et pecunijs atque omnibus eius spolijs eam omnino denudauit et penes se cuncta habuit. Egrediens [fol. 19r] itaque de loco illo cum ingenti (militia) [millia] peruenit ad castra, quod dicitur Alfarum, quod uiriliter debellauit et illico cepit.
Quo in loco Garsia Ordoniz et omnium parentum suorum nuntij ad eum uenerunt, qui ex parte comitis et omnium parentum suorum, vt ibidem .vij. diebus et non amplius expectaret, eidem retulerunt. Si uero id ageret, comes cum parentibus suis cum eo pugnare proculdubio non dubitaret. Quibus et comitem et omnes parentes suos .vij. diebus eundem expectare et cum eisdem libenter pugnare vultu ilari respondit.
Comes autem Garsias Ordoniz congregauit omnes parentes suos et potentes potestates et principes, qui dominabantur omni terræ illi, quæ est ab urbe, quæ dicitur Çamora, usque in Pampilona. Congregato itaque inmenso et innumerabili militum et peditum exercitu, supradictus comes vna cum eadem gentium multitudine usque ad locum, qui dicitur Aluerith, peruenit. Vltra itauqe ire, et cum Roderico bellum inire nimium pauens et formidans ex loco isto ad terram suam vna cum exercitu suo exterritus incunctanter remeauit.
Rodericus autem vsque in diem .vij. presignatam ibidem eos tanquam lapis inmobilis robusto animo gaudens expectauit. Tunc autem certa sibi relatum est narratione quod comes (et unium si, qui cum illo) pugnare (pauentes) [volentes], iam repartiuerant seseque disperserant, necnon et Aluerith sine milite desertum et vacuum reliquerant.
Calagurre namque et omni regioni, quam Rodericus depredatus fuerat, per manum regis Aldephonsi Garsias comes Roderici inimicus tunc dominabatur. Propter comitis inimicitiam et propter eius dedecus prefatam terram [fol. 19v] Rodericus flamma ignis incendit eamque fere destruxit atque defastauit.
Rodericus autem audiens, vt dictum est, quod eius pauore comes cum gente iam repatriauerat et Aluerith sine milite, egresus cum exercitu suo desertum reliquerant de Alfaro ad Cesaragustam peruenit.
51…
- Ibidem vero multis diebus inmenso honore permansit omnesque terre illius uindemias, quæ non erant subdita imperio Almuzahem, ad opus suum collegit atque uindemiauit.
- Egressu autem cum exercitu suo de Cesaragusta, cepit iter arripere ad Valentiam. Et dum iter ageret, ei quidam nuntius ocurrit, qui barbaras Sarracenorum gentes ad orientales partes peruenisse easque seuissime deuastasse et etiam vsque ad Valentiam acesisse, necnon eandem (iam) obtinuisse, idem seriatim retulit. Quod deterius est, Arcadir regis Valentiæ traditione omnes homines Valentiæ illæ barbaræ gentes interfecerunt (et) huiusmodi malum peractum peregerunt ipsique tandem indicauit.
Rodericus autem hoc audiens celeri cursu ad opidum Cepullæ peruenit eumque statim obsedit. Nisi uero tam cito uenisset, illæ barbaræ gentes Hispaniæ totum vsque ad Cesaragustam et Leridam iam preocupassent atque omnino obtinuissent.
- Castrum quidem Cepulle undique debellatum fortiter (tunc) continuo cepit. Villa vero in eodem populauit et construxit eamque munitionibus et fortissimis turribus circumcinxit atque muniuit, at cuius nimirum propalationem et circumstantibus villis plures gentes venerunt et in eadem habitauerunt.
Homines ergo Valentiæ, qui de morte euaserant, subditi illis barbaris, qui dicebantur Moabitæ, et sub eorum imperio se habebant et apud illos mistice manebant.
Mense autem Iulio, cum meses [fol. 20r] sunt colligende, Rodericus fixit castra sua iuxta Valentiam. Messes quidem illorum cum equis cepit comedere eorumque domus forinsecas destruere. Cum autem habitatores Valentiæ hoc perspicerent, ad illum legatos illico misserunt eum rogantes nimiumque exorantes quatenus eis pacificus esset et Moabitas vna cum eis habitare permitteret. Ille uero nullo modo eis pacificum se esse promissit, nisi Moabitas a se disiungerent et ab urbe eos omnino eijcerent, quod vtique illi facere noluerunt, sed se in vrbe incluserunt.
- Ille vero quandam Valentiæ partem, quæ dicitur Villa Noua, adeo fortissime debellauit quosque eam cepit, omnibus diuitijs et pecunijs, quas in inuenit, eam funditus expoliauit. Interim autem alteram vrbis partem, quæ appellatur Alcundia, debellauit et cepit. Homines vero, qui in loco huius partis habitabant, submiserunt se et subiugauerunt se continuo sub dominio et imperio suo. Ille autem sibi iam subiugatos in domibus suis et in loco suo cum omnibus rebus suis liberos in pace restituit.
- Ceteri autem homines vrbis Valentiæ habitatores hoc perspicientes valde perterriti sunt. Moabitas vero statim et secundum statum Roderici (mandatin) [preceptum] ab urbe sua expleuerunt et sub eiusdem imperio se subiugauerunt. Ipse vero vsque ad Demam liberos et pacificos manere et quietos uiuere permissit.
- Iuzeph autem paulo ante sibi literas direxerat, in quibus, quod nullomodo Valentiæ terram intrare auderet, omnino ei mandauerat. Quo audito, Rodericus iratus [fol. 20v] valde videtur. Flamea itaque ascensus ira, nimium eum spreuit et verbis, illusionum eidem derixit. Necnon ad omnes potestates et duces Hispaniarum literas suas missit, in quibus, quod Iuzeph eius pauore mare transire ad Valentiam venire non audebat, eisdem significantia. Quod autem Iuzeph audiens inmensum et innumerabilem exercitum congregari ilico mandauit illumque transfretare sine dilactione denique solicitus precepit.
Interea uero Rodericus hominibus in Valentia habitantibus dulci parabola hoc ait: “Homines Valentiæ usque ad mensem augusti spatium et indutias vobis libenter dabo. Si uero interim Iuzeph venerit et vobis succurrerit et me de istis terris victum eiecerit, et de meo imperio uos liberauerit, seruite illi et stote sub imperio eius. Si autem hoc facere non valuerit, seruite mihi et stote mei”.
Sermo quidem iste omnibus Valentie hominibus placuit. Ad Iuzeph et ad omnes Hispaniarum duces, quicumque erant sub imperio Iuzeph, literas suas continuo misserunt, in quibus, vt cum inmenso exercitu ad Valentiam venirent et de manu Roderici et de eius imperio eosdem liberarent, eisdem notificarunt quod, si facere usque ad mensem augustum nollent, Roderici penitus imperio parere sibique in omnibus seruire eos proculdubio vtique scirent.
Interea Rodericus Valentiam in pace liberam dimissit et ad Pumacatel cum exercitu suo peruenit et usque ad Belliana omnen terram et prouintiam circumque habitantem depredatus est. Multos quidem captiuos multaque spolia et copiam cibarie ibidem cepit. Quæ autem omnia in Pumacatel cuncta missit ibique ea [fol. 21r] cum maxima preda reliquit at ad partes Valentiæ statim (in)[re]gresus est.
- Egresus autem inde ascendit et peruenit in terras Albarrazim, qui mentitus fuerat in suo tributo. Depredatus itaque omnen terram illam. Omnen vero cibariam, quam ibi inuenit, in Cepulam totam mitti iussit. Ipse autem ad Cepulam cum maxima preda regresus est.
- Transacto igitur mense augusto, Valentiæ habitatores audierunt relatione vera quod Moabitæ cum ingenti exercitu Iuzeph in auxilium eorum ad sucurrendum et liberandum de dominio Roderici proculdubio veniebant. Illico a pacto, quod cum Roderico instituerant, se subtraxerunt eique rebelles ac aduersarios pacti fidem male seruantes omnibus modis se constituerunt. Quod autem, Rodericus plenarie cognoscens, Valentiam iterum omni animositate obsedit, eam forti et robustissimo prelio vndique expugnauit. Fames autem valida et non modica in vrbe facta omnino esse dignoscitur.
- Interea igitur exercitus Moabitarum eis ad succurrendum sceleri cursu perueniens ad Valentiam se apropriauit. At cum Roderico bellum comittere non audens eius pauore perterritus et nimis pauens nocte per umbras fugijt et sic ad regiones suas confusus remeauit.
- Rodericus autem non modico tempore Valentiam solito more fortius ac robustius ex omni parte debellauit eamque expugnatam tandem gladio viriliter cepit captamque continuo depredatus.
Inuenit acquisiuit utique in ea multas et innumberabiles pecunias, copiam videlicet auri et argenti inmensam et numero penitus carentem, monilia [fol. 21v] preciosa, gemmas multo auro decoratas, uaria et diuersa ornamenta, vestes sericas precioso auro deauratas. Tantam igitur et tam pretiosissimam in vrbe hac acquisiuit pecuniam, quod ipse et vniuersi sui facti sunt diuites et locupletes vltra quam dici potest.
- Iuzeph autem rex Moabitarum audiens quod Valentia a Roderico nimia belli animositate iam esset capta ac depredata, iratus ac mestus factus est uehementer. Habito itaque cum suis consilio, ducem super Hispaniam de genere suo, sororis suæ filium, nomine Mahumat constituit. Quem cum infinita multitudine barbarorum et Moabitarum atque Ysmaelitarum per omnem Hispaniam habitantium Valentiam obsidere et Rodericum captum et ferreis uinculis vintum ad illum perducere missit.
Hij itaque uenientes in loco, qui dicitur Quarto, ab urbe Valentiæ quatuor miliarios habenti, castra sua fixerunt. Omnis ergo regio illa, que circum(quam) habitabat, cum cibarijs et cum epulis et escis sibi necessarijs continuo ad eos peruenit et victualia eisdem partem contulit partemque vendidit. Numerus autem illorum erat quasi .c.l. millia militum, tri(gint)a vero (mi)[pe]lia peditum. Videns autem Rodericus tantam et (tam) innumerabilem gentium multitudinem aduersus eum peruenisse pugnaturam non raro miratus est.
Inmanis iste Moabitarum exercitus super Valentiam .x. diebus et totidem noctibus iacuit ac permansit. Cotidie nimirum girabant eam multis et diuersis vocum clamoribus vlulantes atque uociferantes, rugitum non modicum emittentes, et tentoria Roderici et militum suorum et habitacula eorum frequenter sagitabant nimiumque eos [fol. 22r] bello instanti vrgebant. Rodericus solita cordis animositate se et suos uiriliter confortabat ac corroborabat et dominum Ihesum Christum, vt suis diuinum preberet auxilium, incesanter ac prece deuota deprecabat.
Quodam vero die secundum solitum morem vlulando ac vociferando atque bellando, dum vrbem circunderent et suis viribus omnino eam capere crederent. Rodericus inuincibilis bellator in Deo et in eius(dem) clementia toto suo animo confidens, (cum) [et] suis bene armatis ad eos vociferando eosdem[que] verbis minarum terrendo, audacter et viriliter egresus est. Irruit itaque in eos et cum eisdem bellum comissit inmensum, diuina opitulante clementia, Moabitas omnes deuicit. Sic utique triumphum et victoriam sibi a Deo colatam super eos habuit.
Ipsi vero iam deuicti dantes terga versi sunt in fugam. Multi(tudo) vero illorum gladio ceciderunt. Alij autem cum proprijs vxoribus et liberis ad castra Roderici ducti sunt captiui. Cuncta quippe eorum castra atque tentoria acceperunt, in quibus innumberabiles pecunias auri et argenti et uestium preciosarum inuenerunt eamque cunctis diuitijs ibidem repertis funditus expoliauerunt. Rodericus igitur et omnes sui tunc sunt nimis ditati et multo auro et argento et uestibus preciosissimis et equis et palafredibus ac milis seu diuersis armorum generibus et cibarie copia atque thesauris inenarrabilibus sufficienter repleti. Facta est autem huisumodi victoria in era .M.c.xxx.ij. [fol. 22v]
- Post habitum huiusmodi triumphum, cepit Rodericus castrum, quod dicitur Holokabet. In quo e(quidem)[dim] multum thesauri, qui fuit regis Alcadir, invenit, qui cum suis bona fide diuisit. Tunc (autem) alterum accepit oppidum, qui dicitur Serra.
- Tunc uero Santius rex Aragonensis bonæ memoriæ mortuus est, qui quinquaginta et duobus vixit annis, et postea ad Christum in pace perrexit et sepultus est honorifice in monasterio sancti Ioannis de Pina. Post cuius mortem Petrus eiusdem filius in Araonensi regno rex est eleuatus. Vniversi autem regni eius principes insimul congregati tunc dixerunt regi: “Magestati tuæ, rex inclite, supplicamus unanimiter quatenus consilium nostrum audire digneris. Sanum nempe et utile tibi fore consilium credimus cum Roderico Campidocto amicitiam et amorem habere. Hoc nostri concilij vnanimitas tibi proculdubio consulit”.
Regi autem (huius) [horum] principum suorum consilium nimis placuit et ad Rodericum, vt cum illo se iungeret, nuntios continuo direxit. Nuntij autem missi Roderico dixerunt: “Dominus noster rex Aragonensis nos ad te missit, vt te cum illo iungas et cum eo pacem et amorem firmissimum amicabiliter instituas, ad bellandos uero inimicos (uestros (quod sitis unanimes et ad inuicem contra aduersarios) nostros) penitus auxiliabis”. Quod valde placuit Roderico seque libenter hos facturum eisdem respondit.
Petrus autem rex ad maritima loca in [illo] loco, qui dicitur Mons Ornes, protinus descendit. Rodericus vero egresus ab urbe Valentia ad eum in Buriana peruenit. [fol. 23r] Quo in loco inuincem sese viderunt et pacem inter se habendam firmissime firmauerunt et, ut se super omnes homines contra inimicos suos vicisim adiuuarent, bono et sincero animo constituerunt. Quo facto, ad terram suam rex statim redijt regnumque suum sub bona manere atque uiuere iustitia legis soliditate dispossuit et stabiliuit. Rodericus vero ad Valentiam repedauit.
- Transacto itaque modico tempore, Petru rex cum exercitu suo ad auxiliandum amico suo Roderico ad Valentiam venit, quem maximo honore Rodericus suscepit. Congregato itaque exercitu suo, ambo pariter de Valentia egredientes ceperunt pergere ad Permacatel oppidum, vt in eo cibaria mitterent et victualibus sufficienter munirent.
Cumque ad vrbem Exatiuam appropinquarent, Mahumeth sobrinus Iuzepth regis Moabitarum et Ismaelitarum cum inmenso exercitu, videlicet .xxx. millia militum omnibus armis bene munitis, eisdem obuiam exiuit, quatenus cum eis prelium comitteret. Eodem autem die Hysmaelitæ et Moabitæ bellum cum eis non comisserunt sed super montes, qui ibidem erant, vlululantes et vociferantes tota die persteterunt. Petrus autem rex et Rodericus omnem cibariam, quancumque in regione illa inuenerunt, cum preda habita totam in opidum Permacatel viriliter miserunt sicque opidum uictualibus copiosissime munierunt.
- Egredientes inde versus meridiem ad maritima loca descenderunt et contra Berrem castra [fol. 23v] sua fixerunt. Altera uero die Mahumet cum Moabitis et Ismaelitis et cunctis gentibus barbaris, videlicet maxima et innumerabili multitudine, contra regem et Rodericum bellum comittere se muniuit. In eodem uero loco mons erat magnus, qui in longitudine quasi xl stadijs extensus uidebatur. Hoc in monte erant castra Sarracenorum. Ex altera parte erat mare, in quo erat multitudo nauium Hysmaelitarum et Moabitarum, de quibus expugnabant Christianos in arcu et sagitis. Ex montis itaque parte eos expugnabant cum cæteris armis. Quod cum Christiani perspicerent, non mediocriter sunt exterriti et valde pauidi effecti.
Rodericus autem perspiciens eos timidos atque expauescentes, statim super equm equitauit et suis armis munitus per exercitum Christianorum incedere incohauit eosque nimis confortando hæc uerba expressit: “Audite me, socij mei dilectissimi et dulcissimi, (e)stote fortes in bello et potentes et uiriliter confortamini, nullo modo formidetis neque multitudinem illorum paueatis, quia hodie tradet eos Dominus Noster Ihesus Christus in manus nostras et in potestatem nostram”. Media autem die rex et Rodericus (cum omni exercitu Christianorum irruerunt super eos et fortibus armis et) uiribus robustis debellauerunt eos. Tandem Dei clementia opitulante et operante, eosdem viriliter deuicerunt atque fugauerunt. Quidam illorum gladijs interfecti corruerunt, (quidam uero) in alueum ceciderunt. Inmensa nimirum illorum pars fugiendo in mari est submersa et suffocata.
Deuicis itaque et interemptis [fol. 24r] Sarracenis, cunctam eorum substantiam victores Christiani depredati sunt. Vniversa quo(que) eorum spolia, videlicet aurum et argentum, equos et mulas et arma optima et plures diuitias post habitam victoriam sufficienter ibidem acceperunt et de victoria eisdem a Deo collata Deum tota mentis deuotione glorifcauerunt.
Post habitum (uero) huiusmodi memorie comendandum semperque laudandum triumphum, Petrus rex et Rodericus cum suo exercitu Deum laudantes ad Valentiam redierunt. In eadem (quippe) [que] vrbe paucis diebus permaserunt. Egredientes autem inde ambo ad castrum Montem Ornes, qui erat rebellis regi et erat in territorio eius, pariter peruenerunt eumque constinuo obsederunt et obsesum atque viriliter debellatum ad regis opus acceperunt, Quo facto, in regnum suum rex illaris statim redijt. Rodericus uero reuersus est ad vrbem suam Valentiam.
- Quadam vero die Rodericus [r]egresus est ab vrbe explorare et inuestigare inimicos suos. Dum iter ageret, alcayth nomine Abulphatab egresus de Xatiua ingresus est in Murum Vetulum. Quod Rodericus comperiens perrexit adversus illum seguntusque est eum, donec inclusit eum in oppido, quod dicitur Almenara. Opidum autem obsedit et tribus mensibus vndique fortiter debellauit. Quibus transactis, viriliter cepit. Omnes autem homines, quos intus cepit, liberos abire (in) [ad] loca sua permissit. Altare et eccelsiam Domino in honorem beatysimæ Virginis Mariæ ibidem edificari precepit.
- His autem gratia Dei sic peractis, cum sua militia egreditur et Almenara [fol. 24v] dicens et fingens se velle ire in Valentiam, cum ille in corde suo secreto Murum Vetulum circundare et debelare dispossuisset. Interim manibus ad celum extensis orauit ad Dominum dicens: “Deus æterne, qui scis omnia, antequam fiant, quem nullum latet secretum, tu scis, Domine, quia Valentiam prius (volenti) [volens] int(r)are, antequam Murum Vetulum obsidere[m] et debellare[m], et debellatum in fortitudine gladij, tua potentia operante, obtinuissem, et te donante, iam adepto et sub imperio (nostro) [meo] habito et possesso, ibidem tibi Deo vero misam te laudando fecerim celebrare”. Finita (ita)que huiuscemodi oratione, oppidum Muri Vetuli ilico obsedit atque gladijs, sagitis, tellis, et omnium armorum generibus et machinamentis (ex) [quæ] erant, grauiter affixit et coegit atque eisdem egresum a castello et ingresum ad castellum ominio prohibuit.
- Defensores autem castelli et habitatores, perspicientes se undique impugnatos nimiumque aflictos et coactos, loquuti sunt ad inuicem: “Quid miseri faciemus? Rodericus iste tyrannus in castro isto nullo modo nobis viuere vel habitare permittet. Faciet etenim nobis, quod habitatoribus de Valentia et de Almenara eidem resistere non valentibus nuper fecit. Videamus ergo quid simus acturi. Iam enim nos vxores nostræ et filiæ atque filij fame proculdubio moriemur. Nullus quidem erit, qui de manibus suis nos eripere valeat”. [fol. 25r] Quod cum congnitum esset, Rodericus fortius et instantius solito more eos debellare inchoauit eosque grauissime constrinxit. Cum igitur sentirent et videren(t) se positos in tanta amaritudine, clamauerunt ad (Rodericum) [regem] dicentes: “Quare infers nobis tanta et tam importabilia mala? Cur interficis nos a lanceis et sagitis et gladijs? Molifica et mitiga cor tuum, et miserere nostri. Tibi unanimiter supplicamus quatenus pietatis intuitu dierum aliquorum nobis inducias dones. Interea nostros nuncios ad regem et ad dominos nostros mittemus, quod nobis succu(rre)re veniant. Si uero nullus uenerit ad presignatum placitum, qui nos de manibus tuis liderare valeat, erimus tui et seruiemus tibi. Scias sane vera veritate, quod opidum. Muri Vetuli tanti nominis et tantæ famæ est in (cognitione) [cogitatione] omnium gentium, quod illud tibi tam cito nullatenus dabimus. Pruis utique quam sine inducijs nobis concessis detur, nos prius mori vltro proculdubio scias. Nobis itaque omnibus interemptis, postea illud habere poteris”. Rodericus autem plane perpendens quia nihil eis hoc valeret, indutias .xxx. dierum (eisdem dedit).
- Illi autem interim misserunt nuntios suos ad regem Iuceph et Moabitas et ad regem Aldefonsum et (ad) Almuzahem regem Cesaragutsam et ad Albarrazim regem atque comittem Barcinonensem, quatenus vsque triginta dies eis sucurrere venire omnino minime desisterent, quod si facere (n)[v]olent, diebus triginta iam [fol. 25v] transactis, Rodericus opidum proculdubio darent et eidem ulterius tanquam domino fideliter seruirent. Cum rex Aldephonsus vidisset et audisset nuntios Muri Vetuli, sic eis respondit: “Vera certitudine mihi credatis quia vobis non succurram, quoniam malo quod Rodericus habeat opidum Muri Vetuli quam quilibet rex Sarracenorum”. Nuntio autem hoc audito, sine vllo consilio ad propria sunt reuersi. Nuntijs vero, qui ad Cesaraugustam missi fuerant, Almuzahen huiusmodi dedit responsum: “Ite et quantum potueritis, confortamini et (e)stote fortes eidem debellando resistentes, quia Rodericus duræ ceruicis est et preliator fortissimus er inuincibilis, et ideo ego cum eo prelium comittere (penitus) pertimesco”. Nam paulo ante Rodericus ad eum nuntios misserat dicens: “Scias vtique Almuzahen quod, si cum exercitu tuo contra me venire tentaueris et mecum bellum comisseris, tu et nobiles tui aut mortui aut captiui de manibus meis nullo modo euade(tis)[nt]”. Sic uero Roderici pauore perterritus non fuit ausus venire. Rex autem Albarrazim nuntijs super hoc præsentatis inquit: “Quantum plus potueritis, confortamini et resistite ei, quia ego non valeo vobis succcurere”. Moabitæ autem nuntijs sibi missis dixerunt: “Si Juzeph rex noster venire voluerit, nos omnes ibimus (simul) [similiter] cum eo et vobis libenter succurremus. Sin[e] autem, sine illo cum Roderico bellare minime audebimus”. Comes autem Barcinonensis, qui ab eis inmensum [fol. 26r] acceperat tributum, nuntijs sibi missis ait: “Scitote quia cum Roderico bellare non audeo, sed vadam citius et circundado castrum suum, quod dicitur Aurepensa, et dum ille ad me venerit mecumque pugnare conatus fuerit, vos interrim ex alia parte cibaria in vestrum castellum sufficienter mittite”.
Comes itaque, vt predixit, mox castellum obsedit. Quod audiens Rodericus pro nihilo penitus hoc habens ad succurrendum castro suo ire renuit. Iterea vero quidam miles comiti super castellum iacenti ait: “Comes nobilissime, veritate certissima audiui Rodericum contra te venire tecumque bellum comittere velle”. Quo audito, rei veritatem probare nolens continuo de castro circundato recessit et Roderici pauore ad terram suam pauidus fugijt.
- Transactis igitur .xxx. dierum indutijs, Rodericus barbaris, qui intus in castello (Muri Vetuli) erant, dixit: “Vt quid tardatis mihi tradere oppidum?”. Illi autem sub dolo eidem sic responderunt: “Domine, nuntij, quos direximus, nondum ad nos reuersi sunt, quamobr[r]em ad(h)uc nobilitati tuæ vnanimiter supplicamus quatenus indutias aliquantulas nobis dones”. Cum igitur Rodericus dolo et fraude eos sibi loqui perpenderet et propter aliquod spatium habendum eosdem sibi hoc ficte dicere plenius cognosceret , ait eis: “Vt omnibus pateat hominibus quod nullum regum vestrorum timeo, adhuc .xij. dierum indutias vobis concedo, quatenus venire et vobis succurrere nullam habeant excusationem. [fol. 26v] Transactis itaque .xij. diebus, vobis in rei veritate dico quod si (castrum protinus mihi non dederitis, quoscumque uestrum capere uel habere) potero, viuos igne cremabo et glad(i)o non sine tormentis trucidabo”. Venit itaque dies presignata, in qua eisdem, qui intus erant in castro, dixit Rodericus: “Cur tantas interponitis moras et non traditis mihi castrum iam promissum?”. Illi responderunt: “Ecce Pascha (ue)[no]strum quod dicitur Penthecostes, iam proximum est. In d(i)e Pasche trademus tibi omnino castrum. Non enim reges nostri nobis succurrere volunt. Tu autem cum tuis tutius ingredere Illud habetoque secundum libitum tuum”. Ille vero ait ad eos: “In eadem sane die Penthecostes non ingrediar [ad] castellum, sed do vobis adhuc indutias vsque ad festum sancti Iohannis. Interim accipite vxores vestras et liberos et familias atque omnen substantiam et cum rebus vestris ite in pace quocumque volueritis. Euacuate itaque castrum, quod liberum sine impedimento mihi relinquatis. Ego autem, diuina clementia operante, in natiuita(te) sancti Iohannis intrabo castrum.” Sarraceni vero propter tantum talemque miserationis amorem plures et deuotas sibi retulerunt grat(es)[ias].
- In natali sancti Ioannis Baptistæ Rodericus ad intrandum castrum milites suos premissit, quibus castrum ascendere ac intrare omnino precepit. Illi vero castrum (continuo) [omnino] intrauerunt et sumitatem castri iam obtinentes. Deo [fol. 27r] gratias exultantes retulerunt. Mox nimirum castrum ipse Rodericus ingrediens, in eo missam celebrare et munus (oblationum) offerre statim deuota mente iussit. Ibidem sancti Ioannis eccelsiam miro construi opere fecit.
Portas ciuitatis (et) omnium murorum munitiones et cuncta, quæ intus in vrbe et in castro erant, militubus solicite custodire precepit. In ipso autem castro quanuis euacuato multas inuenerunt diuitas. Muri Vetuli quidam habitatores Sarraceni tunc in vrbe adhuc permanebant. Post triduum vero capti oppidi Rodericus ait illis: “Nunc uobis omnibus modis precipio, vt cuncta, quæ (m)[ab]eis hominibus abstulistis, et ea, quæ contra me et (ad) meum dedecus et damnum Moabitis contulistis, mihi redatis. Quod si facere nolueritis, vos en carcere(m) intrudi [faciam] et uinculis ferreis dire illaqueari nequaquam dubitetis”. Illi vero quæsita reddere non valentes, diuitijs suis omnino nudati et vinculis vincti, ad Valentiam protinus Roderici mandato sunt directi.
- His itaque peractis, venit ipsemet Valentiam et dom(o)[um] Sarracenorum. Quam illi mezquitam vocant, eccelsiam sanctæ Mariæ Virginis ad honorem eiusdem Redemtoris Nostri Genitricis miro et decoro opere construxit. Calicem aureum c.l. habentem eidem ecclesiæ obtulit. Dedit quoque prefactæ ecclesiæ duas citharas serico et auro textas preciosissimas, quibus, alias similes in Valentia nunquam fuisse perhibe(bant)[tur]. Missam in eadem ecclesia cum laudum modulationibus et suauissimis ac dulcissimis cantuum vocibus deuotis [fol. 27v] mentibus vnanimiter tunc celebrauerunt et Redemptorem Nostrum Dominum Ihesum Christum, cui est honor et gloria vna cum Patre et Spiritu Sancto per omnia secula seculorum amen, ibidem exultantibus animis laudauerunt.
- Vniversa autem bella, quæ Rodericus cum socijs suis fecit et ex eis triumphum obtinuit et quot villas et vicos dextera validissima cum gladijs et cunctis armorum generibus depredatus est atque omnino destruxit, seriatim narrare perlongum esse videretur et forsitan legentibus in fastidium verteretur. Sed quod nostræ scientie paruitas valuit, eiusdem gesta sub breuitate et certissima veritate stilo rudi exarauit. Dum autem in hoc seculo vixit, semper de aduersarijs secum bello dimicantibus triumphum nobile obtinuit et nunquam ab aliquo deuictis fuit.
- Obijt autem Rodericus apud Valentiam in era, M,c, xxx.vij. mense iulio.
Post mortem autem eius vxor eiusdem cum maximo militum et peditum comitatu apud Valentiam miseranda remansit. Illius quidem morte audita, omnes Sarraceni, qui in partibus marinis habitabant, congregato exercitu non modico, super Valentiam continuo venerunt eamque ex omni parte obsederunt obsessamque .vij. mensibus vndique expugnauerunt.
- Vxor autem eius tanto talique viro uiduata, cum in tanta afflictione sese vrg(u)eri perspiceret et infælicitati suæ remedium consolationis minime reperiret, episcopum ciuitatis ad regem Aldephonsum protinus direxit, vt ei miserandæ pietatis intuitu subueniret. Quo audito, rex cum exercitu suo [fol. 28r] Valentiam veloci cursu peruenit. Quem vxor Roderici miseranda, pedes obsculans eius, maximo honore recepit et, ut sibi et cunctis Christianis, qui cum ea erant, sucurreret, suplicavit. Rex autem inter suos nullum omnino reperiens, qui eandem vrbem teneret et a Sarracenis defenderet, quia procul a suo regno remota videbatur, vxorem Roderici cum corpore uiri sui et cunctis Christianis, qui tunc aderant, cum suis diuitijs et substantijs, secum ad castellam reduxit.
Egressis autem omnibus ab vrbe, totam vrbem igne cremari rex precepit et cum hijs omnibus Toletum peruenit. Sarraceni autem, qui propter adventum regis fugerant et vrben obsessam reliquerant, post regis recessum mox vrbem quanuis arsam intrauerunt et eam cum omnibus eius finibus habitauerunt et nunquam eam vlterius perdiderunt.
- Vxor autem Roderici vna cum militbus viri sui corpus eiusdem Roderici ad monasterium sancti Petri Caradignæ detullit ibique, non modicis muneribus pro eius anima monasterio collatis, honorifice sepeliuit.